Attico al tempo delle liste di proscrizione


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Attico al tempo delle liste di proscrizione
Pagina 337 Numero 235

Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putaverat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti. Itaque ad adventum triumvirum de foro Atticus decesserat, timens proscriptionem, latebatque apud P. Volumnium, cui paulo ante opem tulerat, habebatque secum Quintum Gellium Canum, aequalem simillimumque sui (hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod cum Quinto Gellio, quem puerum in ludo cognoverat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit). Antonius autem tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis inimicus esset eosque vellet proscribere. At, cum multi Antonium hortarentur ut etiam Atticum proscriberet, tamen memor fuit officii eius et, cum requisisset ubinam esset, ei sua manu scripsit: «Noli timere, doctissime vir, et statim veni ad me. Pergratum mihi erit quod tu quoque eris ex amicis meis».
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29564

[biancafarfalla] - [2014-06-03 18:05:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile