La guarigione del paralitico, le critiche degli scribi e dei farisei

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guarigione del paralitico, le critiche degli scribi e dei farisei

Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: «Confide, fili; remittuntur peccata tua». Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: «Hic blasphemat». Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: «Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius, dicere: «Dimittuntur peccata tua», aut dicere: «Surge et ambula»? Sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata». Tunc ait paralytico: «Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam». Et ille surrexit et abiit in domum suam. Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: «Sequere me». Et surgens secutus est eum. Et factum est ut, discumbente eo in domo, multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: «Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?». At ille audiens ait: «Non est opus valentibus medico sed male habentibus».
da Matteo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29553

[silvana] - [2014-05-30 15:59:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile