Ciò che è disonorevole non è neppure utile


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ciò che è disonorevole non è neppure utile
Pagina 317 Numero 215

Poetae Ulixem insimulant, quia simulatione insaniae militiam subterfugere voluit. Non honestum consilium, at utile erat, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacae vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio. Ego vero istam tranquillitatem arbitror contemnendam et abiciendam esse. Nam quod honestum non est, id ne utile quidem est.
Sed omittamus fabulas; ad rem nostram veniamus. M. Atilius Regulus, cum consul in Africa ex insidiis captus esset, duce Xanthippo Lacedaemonio, iuratus missus est Romam, ad senatum. Hostibus enim iuraverat se, nisi captivi nobiles quidam redditi essent Poenis, rediturum esse Carthaginem. Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam falsam iudicavit. Utilitas erat talis: manere in patria, esse domi suae cum uxore et cum liberis, tenere gradum consularis dignitatis. «Quis haec negat esse utilia?» dicat aliquis. «Magnitudo animi» inquam «et fortitudo negat». Recte Regulus falsae speciei utilitatis honestum anteposuit. Hortatus est cives ut bellum contra Carthaginienses renovarent. Ipse Carthaginem ad supplicium capitale rediit.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29544

[darkshines] - [2014-06-03 10:44:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile