Il racconto di un padre sofferente

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il racconto di un padre sofferente

Filium unicum adulescentulum habeo, immo fortasse habui. Ei est nomen Clinia. Est hic Athenis advena anus paupercula, quae Corintho migravit; eius filiam filius meus amare coepit perdite, adeo ut pro uxore iam eam haberet: haec omnia clam me fiebant. Ubi rem rescivi, coepi tractare animum aegrotum adulescentuli non humanitus neque ut decuit, sed vi et irato animo. Cotidie Cliniam accusabam: «Sperasne diutius tibi licere facere, me vivo, ut habeas amicam prope iam in uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Indigna patre tuo facis et ex nimio otio animum tuum corrumpis. Ego in adulescentia mea non amori operam dabam, sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi simul rem et gloriam armis belli repperi». Postremo adulescentulus, saepe eadem et graviter audiendo, victus est; putavit me et aetate et benevolentia plus scire et providere quam se ipsum sibi: in Asiam abiit, ut mercede militaret.
da Terenzio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29535

[darkshines] - [2014-05-30 19:01:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile