Zaccheo e Gesù


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Zaccheo e Gesù

Et ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. Et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: «Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere». Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: «Ad hominem peccatorem divertit!». Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: «Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum». Ait autem Iesus ad eum: «Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod3 perierat».
da Luca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29529

[darkshines] - [2014-06-04 14:41:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile