Gesù, di sabato, guarisce una donna indemoniata


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gesù, di sabato, guarisce una donna indemoniata
Pagina 294 Numero 199

Iesus erat docens in una synagogarum sabbatis. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: «Mulier, dimissa es ab infirmitate tua», et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curavisset Iesus, dicebat turbae: «Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati». Respondit autem ad illum Dominus et dixit: «Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquari? Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce per decem et octo annos, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?». Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
da Luca


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29527

[darkshines] - [2013-10-02 12:47:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile