banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare, inseguendo Pompeo, giunge in Egitto
Pagina 444 Numero Re3

 Caesar, paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum (esse), coniectans eum ad Aegyptum iter habere, [...] cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque octingentis et navibus longis Rhodiis decem et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
In his (legionibus) erant legionariorum milia tria et ducenti; reliqui, vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti, consequi non potuerant. Sed Caesar, confisus fama rerum gestarum, infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, existimans omnem sibi locum aeque tutum fore. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi, primum e navi egrediens, clamorem militum audit, quos rex (Ptolemaeus) in oppido praesidii causa reliquerat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29361
[silly] - [2013-09-21 22:10:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!