banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il giudizio di Paride
Pagina 293 Numero Ri1

 Dicunt Iovem, cum Thetis Peleo nuberet, ad epulas omnes deas invitavisse praeter Discordiam. Ea, cum postea supervenisset nec admitteretur ad epulas, ab ianua misit in medium malum, dicens malum esse donum pulcherrimae dearum. Iuno, Venus, Minerva formam sibi (= a sé) vindicare coeperunt (= cominciarono); quia inter eas magna discordia extitit, Iuppiter imperavit Mercurio ut deduceret eas in Idam montem ad Alexandrum Paridem eumque iuberet sententiam dicere. Iuno Paridi promisit eum in omnibus terris regnaturum esse, Minerva eum fortissimum inter mortales fore et omnium artificiorum peritum, Venus autem promisit se Paridi in matrimonium daturam esse Helenam, Tyndarei filiam, pulcherrimam mulierum. Paris Veneris donum elegit Veneremque pulcherrimam dearum esse iudicavit. Quare Iuno et Minerva Troianis fuerunt infestae; Alexander, Veneris impulsu, Helenam Lacedaemone Troiam abduxit eamque in matrimonio habuit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29288
[silly] - [2013-09-21 22:34:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!