banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Prodigi in favore di Gerone
Pagina 313 Numero 8

 Post Pyrrhi profectionem a Sicilia magistratus Hiero, vir magna moderatione, consentiente omnium civitatum favore, rex creatus est. Huius futurae maiestatis ipsa infantilis educatio quasi praenuntia fuit. Hiero enim genitus erat ab Hieroclito, nobili viro, cuius origo a Gelone, antiquo Siciliae tyranno, manabat, sed illi maternum genus sordidum fuit. Nam, quod ex ancilla natus erat («era nato»), a patre velut generis dehonestamentum expositus erat. Sed apes, congesto circa iacentem parvulum melle, multis diebus aluerunt. Ob eam rem pater, admonitus responso aruspicum, qui regnum infanti praececinerant, parvulum recollegit omnique studio ad spem maiestatis, quae promittebatur, instituit. Eidem in ludo inter coaequales discenti lupus, in turba puerorum repente conspectus, tabulam eripuit. Adulescenti quoque prima bella ineunti aquila in clipeo, noctua in hasta consederunt. Id ostentum et manu promptum et consilio cautum Hieronem futurum esse significabat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29128
[silly] - [2013-09-21 11:38:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!