banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una beffa per i Cretesi
Pagina 301 Numero 8

 Hannibal, Antiocho fugato, timens ne dederetur («di essere consegnato») Romanis, Cretam ad Gortynios venit. Vidit autem in magno periculo se futurum esse propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat accedisse famam. Itaque, vir callidus, capit tale consilium: amphoras complures complet plumbo, summas («le sommità» acc.) operit auro et argento; has, praesentibus principibus, deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis, statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cum cura custodiverunt non tantum («tanto») a ceteris, quantum («quanto») ab Hannibale, ne ille, inscientibus eis, pecuniam tolleret (da fero) secumque duceret. Sic, conservatis suis rebus, Poenus, illusis Cretensibus, ad Prusiam in Pontum pervenit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29118
[silly] - [2013-09-21 12:01:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!