banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I soldati della settima legione
Pagina 268 Numero 9

 Caesar, exposito exercitu et loco castris idoneo capto, cohortibus X (decem, indecl.) ad mare relictis, praesidio navibusque Quintum Atrium praefecit et ad hostes contendit. Ipse, quod noctu multum processerat, hostium copias conspexit. Illi ex loco superiore essedis nostros prohibere et proelium committere coeperunt (da coepi, -isse). Hostes, repulsi ab equitatu, in silvas se abdiderunt et occupaverunt locum egregie et natura et opere munitum, quem domestici belli causa iam ante praeparaverant; nam crebris arboribus succisis, omnes introitus erant praeclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque in munitiones intrare prohibebant. At milites legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt, paucis vulneribus acceptis. Sed hostes fugientes Caesar prosequi («di inseguire») vetuit, quod loci naturam ignorabat et quod, magna parte diei consumpta, castra munire volebat (da volo).
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29102
[silly] - [2013-09-21 12:20:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!