banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La guerra contro i pirati
Pagina 263 Numero 11

 Dum populus Romanus per diversas terras distringitur, Cilices invaserunt maria. Illi latrones, audaciam trahentes ex inquieta Asia, immo in utilitatem suam convertentes alieni belli tumultum, impune vastabant. Missus est in eos Publius Servilius, qui fugaces myoparonas gravi classe turbavit atque cruenta victoria superavit. Sed non contentus, Phaselin (acc.) et Olympon (acc.), urbes eorum validas et diutina praeda abundantes, evertit. Pirati tamen, ut («come») animalia, quae aquaticam terrestremque geminam naturam habent, solis impatientes, in aquas suas resiluerunt, et Siciliae Campaniaeque litora subito adventu terrere inceperunt. Sed Pompeius, piratarum pestem toto mari dispersam semel et in perpetuum volens (da volo) exstinguere, enormi adparatu in eos impetum fecit et classe sua utraque Ponti et Oceani ora clausit. Sic per omnes portus, sinus, latebras, recessus, promunturia, freta, paeninsulas piratae oppressi sunt.
Floro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/29099
[silly] - [2013-09-21 12:23:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!