Perché bisogna conquistare Carthago Nova


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perché bisogna conquistare Carthago Nova

 Tum Scipio, cum castrorum munimenta perfecisset atque naves in portu instruxisset, ut Carthaginem Novam terra marique obsidēret, militum contionem advocavit et, ut militibus quoque ostendĕret rationem qua potiri illa urbe vellet, ita locutus est. «Hic estis, milites, ut Carthaginienses e tota Hispania expellatis, non quidem ut unam urbem capiatis. Oppugnabitis enim vere moenia unīus urbis, sed in una urbe universam ceperĭtis Hispaniam. Hic sunt obsĭdes nobilium Hispaniae regum, qui, cum in potestate vestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensium imperio sunt in vestram dicionem tradent. Hic est pecunia omnis hostium, sine qua illi gerĕre bellum non possunt, quod mercenarios exercitus habent; haec pecunia autem nobis magno usui erit, ut animos barbarorum nobis conciliemus. Hic sunt hostium tormenta et arma, quae simul vos omnibus rebus ad bellum necessariis instruent et illos nudabunt. Potiemur praeterĕa urbe non solum pulchra opulentaque sed etiam tam opportuno portu praedĭta, ut illac omnia ad bellum necessaria importare possīmus. Hic est eorum horreum, aerarium, armamentarium; huc rectus ex Africa cursus est; hinc omni Hispaniae imminet Africa».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28914

[silvana] - [2013-09-16 14:59:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile