banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vanità delle vanità...
Pagina 209

 1. Tu es diaboli ianua; tu es arboris illius resignatrix; tu es divinae legis prima desertrix; tu es quae eum suasisti, quem diabolus aggredi non valuit; tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti; propter tuum meritum, id est mortem, etiam filius Dei mori habuit: et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? 2. Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, et haec Eva concupiit, de paradiso expulsa, iam mortua, opinor. 3. Ergo nec nunc appetere debet aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat nec noverat quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
Tertulliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28669
[mastra] - [2013-09-14 13:43:46]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!