banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Elogio del ilosofo Eufrate
Pagina 200 Numero 2

 Si quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maxime floret. Multa claraque exempla sunt. Suffecerit unum, Euphrates philosophus. Hunc ego cognovi in Syria, cum adulescentulus militarem; penitus et domi (eum) inspexi, amarique ab eo laboravi, etsi non erat laborandum. Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit. Atque utinam sic ipse impleverim (eam) spem, quam tunc ille de me concepit! […] Multa in Euphrate sic eminent et elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant et afficiant. Disputat subtiliter, graviter, ornate; frequenter etiam Platonicam illam sublimitatem et latitudinem effingit. Sermo est copiosus et varius, dulcis in primis et qui repugnantes quoque ducat et impellat. Ad hoc (accedit) proceritas corporis, decora facies, demissus capillus, ingens et cana barba; quae, licet fortuita et inania putentur, illi tamen plurimum venerationis adquirunt.
Plinio il Giovane


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28596
[silly] - [2013-10-04 23:01:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!