Cicerone dall’esilio risponde a una lettera consolatoria di Lucio Lucceio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone dall’esilio risponde a una lettera consolatoria di Lucio Lucceio

 Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxĭme accēpi; non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus: dicĕrem iucundus, nisi id verbum in omne tempus perdidissem. Neque ob eam unam causam quam tu suspicaris […]; sed quod illīus tanti vulnĕris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? Habuĭmus enim fere communes, quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt. Tecum vivĕre possem, equidem et maxime vellem: vetustas, amor, consuetudo, studia paria. Quod vinculum, quaeso, deest nostrae coniunctioni? possumusne igĭtur esse una? Nec mehercule intellĭgo quid impediat: sed certe adhuc non fuĭmus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua, cum forum commune sit, vicinĭtas non requirĭtur. Sed casu (fatalità) nescio quo in ea tempŏra nostra aetas incĭdit, ut, cum maxime florēre nos oportēret, tum vivĕre etiam pudēret. Quod enim esse potĕrat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis (distinzione) atque solatiis? Litterae, credo, quibus utor adsidue: quid enim aliud facĕre possum?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28570

[biancafarfalla] - [2014-06-15 10:13:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile