La giovinezza di Tito Pomponio Attico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La giovinezza di Tito Pomponio Attico

 T. Pomponius Atticus patre usus est diligenti, indulgenti et, ut tum erant tempŏra, diti in primisque (= e soprattutto) studioso litterarum. Hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii, summa suavĭtas oris atque vocis, ut non solum celerĭter accipĕret, quae tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret. Pater mature excessit. Ipse adulescentŭlus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebis interfectus est, non expers fuit illīus periculi: namque Anicia, Pomponii consobrīna, nupsĕrat M. Servio, fratri Sulpicii. Itaque interfecto Sulpicio, postquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin (= senza che) alterŭtram partem offendĕret, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis favērent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis, Athenas se contŭlit. Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus; nam praeter gratiam, quae iam in adulescentŭlo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam universos frumento donavit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28556

[darkshines] - [2014-06-15 12:13:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile