Vittoria dei Romani su Antioco in Grecia e in Asia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vittoria dei Romani su Antioco in Grecia e in Asia

 Rex ipse per hiĕmem in luxuriam lapsus, novis quotidie nuptiis dedĭtus erat. Contra Acilius, Romanus consul, qui ad hoc bellum missus erat, copias, arma ceteraque bello necessaria summa industria parabat, civitates socias confirmabat, dubias illiciebat. Nec alius exĭtus belli quam apparatus utriusque partis fuit. Itaque prima belli congressione, cum cedentes suos rex cernĕret, non laborantĭbus auxilium tulit, sed fugientĭbus se ducem praebuit, castraque ditia victoribus relīquit. Deinde cum in Asiam pervenisset, paenitēre neglecti consilii coepit, revocatoque in amicitiam Hannibale, omnia ex sententia eius agebat. Intĕrim nuntiatur Aemilium, Romanum ducem, cum octoginta rostratis navibus in bellum navale missum, adventare: quae res illi spem restituendae fortunae dedit. Itaque priusquam sociae civitates ad hostes deficĕrent, decernĕre navali proelio statuit, sperans cladem in Graecia acceptam nova posse victoria abolēri. Tradita igĭtur Hannibali classe, proelium committĭtur. Sed nec Asiani milites Romanis, neque naves eorum pares rostratis navibus fuēre. Minor tamen clades ducis sollertia fuit.
da Giustino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28553

[silvana] - [2014-06-16 19:47:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile