banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ultima battaglia di Vercingetorige
Pagina 151 Numero 12

 Accelerat Caesar, ut proelio intersit. Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni («come un'insegna») in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis, quas Caesar se sequi iusserat, hostes proelium committunt. Utrimque clamore sublato, excipit rursus clamor ex vallo atque omnibus munitionibus. Nostri, omissis pilis, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius dux et princeps Lemovicum occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIV ad Caesarem referuntur; pauci ex tanto numero incolumes se in castra recipiunt. Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum, desperata salute, copias a munitionibus reducunt. Nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28458
[silly] - [2013-10-02 22:50:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!