banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare indice un concilio per tutta la Gallia
Pagina 137 Numero 16

 Caesar, nondum hieme confecta, proximis IV (quattuor, indecl.) coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa, in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Celeriter rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio indicto Galliae primo vere, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus est atque concilium Luteciam Parisiorum transtulit. Confines erant hi Senonibus, sed ab hoc consilio (consilium «piano di ribellione») afuisse existimabantur. Hac re pro suggestu pronuntiata, eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28445
[silly] - [2013-10-02 22:59:28]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!