banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Crasso va all'assalto
Pagina 70 Numero 3

 Crassus, prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, hostium consilia exspectabat. Illi propter paucitatem nostrorum se iam victores existimabant; attamen obsessis viis, commeatu intercluso, arbitrabantur se tutius et sine ullo vulnere vincere; si Romani coepissent («avessero cominciato») se recipere propter inopiam rei frumentariae, impeditos in agmine et sub sarcinis adoriri cogitabant. Hoc consilio probato, productis a ducibus Romanorum copiis, Galli se castris continebant. Hac re perspecta, Crassus, quoniam hostium cunctatio nostros milites alacriores effecerat atque omnium voces ad proelium incitabant, cohortatus est suos et ad hostium castra contendit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28385
[silly] - [2013-10-04 09:54:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!