Come un provetto timoniere

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Come un provetto timoniere

 Conversa subito fortuna est. Ut Antonius rediit in Italiam, nemo non magno in periculo Atticum putaverat propter intimam familiaritatem Ciceronis et Bruti Itaque ad adventum imperatorum de foro decesserat, timens ne proscriberetur, latebatque apud P. Volumnium, cui, ut ostendimus, paulo ante opem tulerat - tanta varietas his temporibus fuit fortunae, ut modo hi, modo illi in summo essent aut fastigio aut pericolo - habebatque secum Q. Gellium Canum, aequalem simillimumque sui. Hoc quoque sit Attici bonitatis exemplum, quod (=il fatto che) cum eo, quem puerum in ludo cognoverat, adeo coniuncte vixit, ut ad extremam aetatem amicitia eorum creverit. Antonius autem, etsi tanto odio ferebatur in Ciceronem, ut non solum ei, sed etiam omnibus eius amicis esset inimicus eosque vellet proscribere, tamen Attici memor fuit offici et ei, cum requisisset ubinam esset, sua manu scripsit ne timeret statimque ad se veniret, cum eum, et illius causa Canum, de proscriptorum numero exemisset. Ac ne quod periculum incideret, nocte veniente, praesidium ei misit. Sic Atticus in summo timore non solum sibi, sed etiam ei, quem carissimum habebat, presidio fuit. Igitur, ut gubernator praecipua laude fertur, qui navem ex hieme marique scopuloso servat, cur non existimetur (=perché non si dovrebbe stimare) singularis eius prudentia, qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem pervenit?
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28378

[biancafarfalla] - [2013-09-23 19:39:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile