Cesare sbarca in Britannia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare sbarca in Britannia

 Caesar, cuius imperio iam totius Galliae populi obtemperabant, Labieno legato III (tres, acc.) legiones commisit; ipse cum V (quinque, indecl.) legionibus et pari numero equitum, quem in continente reliquerat, in Britanniam navigavit. Sine ullo dubio in hac expeditione magna fuit virtus militum, quos imperator secum duxit: nullus enim labor, nullum periculum, nullius rei difficultas eos fatigabat vel eorum impetum coërcebat. Caesar igitur ad solis occasum naves solvit, leni Africo provectus, sed noctu ventus intermissus est neque classis cursum tenuit; prima luce sub sinistra manu copiae Britanniam conspexerunt. Tum rursus classis remis contendit ad eam partem insulae, in qua bonus est aditus; in hac re admodum magna fuit militum virtus qui, remorum labore, navium cursum adaequaverunt. Igitur meridiano tempore Caesar ad Britanniae oras pervenit, sed nullius hostis vestigia vidit; ut postea imperator cognovit ex illius litoris incolis, magna navium multitudine territi, in alta loca se celaverant.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28357

[silvana] - [2013-09-14 13:36:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile