banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sofonisba fa innamorare Massinissa
Pagina 15 Numero 6

 Post Cirtae oppidi obsidionem, Numidarum rex Masinissa, victor, praesidium circa portas dimisit et regiae vestibulum intravit. In ipso limine Sophonisba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit et, ut primum in medio agmine armatorum Masinissam conspexit, genua eius amplectens («abbracciando») "Potentiam magnam quidem" dixit "in nobis dei dederunt, sed si captivae mulieri vocem supplicem licet mittere et victricem dextram attingere, quaeso per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidae nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huius regiae deos, qui te melioribus ominibus accipient quam Syphacem: hanc veniam supplici da, noli me tradere («non consegnarmi») superbo et crudeli Romano!". Sophonisbae forma erat insignis et florens aetas. Itaque, quia propior blanditiis iam oratio erat quam preci, non modo obvertit ad misericordiam animus victoris, sed captivae amore victor captus est.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28318
[silly] - [2013-09-28 10:01:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!