Gli acquedotti di Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gli acquedotti di Roma

 Ab Urbe condĭta per annos quadringentos quadraginta unum Romani aquas aut ex puteis aut ex fontibus hauriebant; nunc autem in urbem confluunt Aqua Appia, Anio vetus, Anio novus, Aqua Marcia, Aqua Tepŭla, Aqua Iulia, Aqua Virgo, Aqua Augusta, Aqua Claudia. Anno tricesimo post initium Samnitici belli aquam Appiam in urbem induxit Appius Claudius Crassus censor; is etiam viam Appiam a Porta Capēna usque ad urbem Capuam fecit. Appiae aquae ductus habet longitudinem passuum undecim milium centum nonaginta. Anno ab Urbe condĭta quadringentesimo octogesimo primo M. Curius Dentatus censor Aniōnis vetĕris aquam in urbem perduxit. Agrippa aquam Virginem ex agro Lucullano Romam perduxit. Haec aqua "Virgo" appellata est quod militibus, qui aquam quaerebant, puella virguncŭla venas aquae monstravit, easque secuti illi ingentem aquae modum (quantità) invenerunt. Aedicula, fonti proxima, hanc originem picturā ostendit. Incĭpit Virgo viā Collatiā circĭter ad miliarium octavum in palustribus locis, venit et in rivo subterraneo et supra terram per longitudinem passuum decem quattuor milium centum quinque.
da Frontino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28254

[silvana] - [2013-09-09 16:21:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile