Civitas, urbs, oppidum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Civitas, urbs, oppidum

 Civitas est hominum multitudo, societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est ab incolis urbis. Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. Urbs vocata est ab orbe, quod antiquae civitates in orbe aedificabantur; vel ab urbo, parte aratri, quo muri designabantur. Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Antiqui oppidum dixerunt ab oppositione murorum vel ab opibus quas ibi recondebant, vel quia in oppido conventus habitantium mutuam opem dat contra hostem. Nam primum homines, nudi et inermes, contra beluas praesidia non habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec satis erant tuti. Tandem naturali sollertia –, speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas contexerunt, et vita tuta fuit. Haec est origo oppidorum. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepat a vico et castello et pago. Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28174

[silvana] - [2013-09-08 00:39:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile