Aristide il Giusto contribuì alla gloria militare di Atene


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Aristide il Giusto contribuì alla gloria militare di Atene

Aristides interfuit pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena exilii liberaretur. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam (=da quando) erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.
Idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo Mardonius fusus barbarorumque exercitus interfectus est.
Neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa (sott. facta). In primis eius aequitate factum est ut, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, quo duce Mardonius erat fugatus, summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ab Athenienses. Namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. Tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia Aristidis factum est ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28155

[silvana] - [2013-09-26 15:09:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile