Eroismo di tre Fabi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eroismo di tre Fabi

 Diu inter Veientes Romanosque acriter pugnabatur. Inter primores erat genus Fabium. Ex his Q. Fabium, qui tertio anno ante consul fuerat, principem in confertos Veientes euntem ferox Tuscus gladio per pectus transfīgit. Telo extracto praeceps Fabius propter vulnus cadit. Sensit Romana acies unīus viri casum cedebatque loco, cum M. Fabius consul transiluit iacentis fratris corpus obiectaque parma «Num hoc iuravistis, – inquit – milites, vos in castra inhonestā fugā redituros esse? Adeo ignavissimos hostes magis timetis quam Iovem Martemque per quos iuravistis? At ego aut victor redibo aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam». Consuli M. Fabio tum dixit Caeso (= "Cesone", nom. sing.) Fabius, frater eius priorisque anni consul: «Verbisne istis credis, frater, te impetraturum esse ut milites proelium renŏvent? Di impetrabunt per quos iuravēre. Et nos, ut Fabio nomine est dignum, virtute potius quam verbis militum animum accendamus». Sic in primum (= "in prima linea") infensis hastis provŏlant duo Fabii, totamque moverunt secum aciem.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/28001

[the.brave] - [2013-09-03 21:23:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile