Il mito di Perseo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il mito di Perseo

 Danae, pulchra virgo, fi lia regis Acrisii erat. Acrisius, Argorum rex, oraculum interrogavit de fato fi liae, eique responsum est Danaem fi lium parituram esse eumque regem interfecturum. Statim rex, praesagio exterrĭtus, fi liam in muro lapideo praeclusit. Sed Iuppiter deus, in imbrem aureum conversus, cum Danae concubuit et fi lium Perseum genuit. Ob stuprum autem pater fi liam cum Perseo in arca inclusam in mare deiēcit. Sed arca, Iovis iussu, in insulam Serīphum venit; ibi a piscatore inventa est. Eā eff ractā, muliĕrem cum infante vidit et eos ad regem Polydectem perduxit, qui Danaem uxorem duxit et Perseum in Minervae templo educavit. Postquam Acrisius cognovit fi liam nepotemque apud Polydectem esse, vēnit in urbem eos repetiturus. Simul ut Acrisium vidit, Perseus avo suo fi dem dedit numquam se eum interfecturum esse. Post paucos dies decessit Polydectes. Dum autem regis funebres ludi celebrantur, Perseus discum misit, quem ventus in Acrisii caput distŭlit (da diff ĕro). Itaque iuvenis avum suum interfēcit, non suā, sed deorum voluntate.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/27964

[the.brave] - [2013-09-02 18:32:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile