Androclo e il leone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Androclo e il leone

 Andrŏclus servus in Africa erat sed, cotidianis verberibus ad fugam coactus, latĕbras petens, in torridam solitudinem concessit. Tum in ampla planitie specum remotum latebrosumque invēnit ibique se condĭdit. Non multo post meridiem ad eundem specum leo venit, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque vulnĕris commiserantia. Andrŏclus statim exterritus est mināci eius facie, sed leo, mitis et mansues, ad eum accessit pedemque in gremium posuit, quasi auxilium petitūrus. Tum Andrŏclus stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revellit, saniemque vulnĕre expressit. Fera tum requiēvit, atque ex eo die triennium totum servus et leo coniuncte vixērunt. Postea Andrŏclus, spe libertatis commōtus, solitudinem relīquit. A militibus captus et Romam ad suum dominum deductus, rei capitalis (= "a morte") damnatus est et ad bestias datus. Sed in circo, ubi vidit leonem contra se advenientem, effi giem ferae quondam sibi sodālis cognōvit. Leo enim mitis ad eum venit et, memor benefi cii, pedem suum in Andrŏcli gremium posuit, fi dem praebens. Tum et servus et leo liberati sunt.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/27958

[the.brave] - [2013-09-02 13:50:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile