Gige


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gige

Tradunt Gygem, Lydiae regem, olim legatos Delphos misisse et Apollinis Pythici oraculum interrogavisse ut nomen cognosceret mortalium omnium felicissimi.
Nam Gyges, cum essg ditissimus et potentissimus inter reges aetatis suae, putabatfelicitatem suam maximam omnium esse. At Apollo legatis respondit Gygem non beatissimum nec felicissimum esse, quia Aglaus Pgsophidius multo felicior rege eorum erat. Aglaus, pauperrimus ex Arcadiae agricolis, numquam agelli terminos excesserat, contentus parvuli ruris sui fructibus vivebat, nec ingentiores opes desiderabat. Apollo Delphicus igitur desiderabilius et securius pauper tugurium Aglai iudicavit quam magni?centissimam et opulentissimam Gygis regiam.
Censuit, enim, potiorem esse parvulum agellum, timoris et curarum expertem, quam pinguissima Lydiae arva, sollicitudinis et metus plena; satiusque putavit regere unum iugum boum quam exercitum, modestissimum horreolum habere quam pretiosissimos thesauros.
Existimavit saepe potentes et divites vitam aegerrimam degere inter timores maximos et sollicitudines plurimas, quia nec divitiae nec opes nec humiliorum adulatio valent beatum reddere hominem.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/27547

[biancafarfalla] - [2013-05-31 17:54:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile