Sulle tracce di Europa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Sulle tracce di Europa

 Europa Argiopes et Agenoris filia Sidonia erat. Hanc Iuppiter in taurum conversus a Sidone Cretam transportavit et ex ea procreavit Minoem, Sarpedonem, Rhadamanthum. Huius pater Agenor suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non reverterentur. Phoenix in Africam est profectus, ibique remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae nomen indidit. Cadmus Delphos devenit; ibi oraculum consuluit, qui ei imperabat ut a pastoribus bovem emeret, qui lunae signum in latere habebat, et eum ante se ageret. Ubi animal decubuisset, ibi fatum erat eum oppidum condere et ibi regnare. Cadmus sorte audita postquam imperata perfecerat, ad fontem Castaliam venit, sed fontem draco Martis filius custodiebat. Draco, simul socios Cadmi interfecit, a Cadmo lapide interfectus est. Tum Minerva eum hortata est ut draconis dentes per agrum spargeret et agrum araret. Ex dentibus Spartoe nati sunt, ex bove autem, quem Cadmus secutus erat, regio illa Boeotia appellata est.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/27461

[biancafarfalla] - [2013-05-07 16:47:52]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile