La classe dei druidi in Gallia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La classe dei druidi in Gallia

In omni Gallia eorum hominum,qui aliquo sunt honore, genera sunt duo: alterum druidum, alterum equitum. Druides rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad eos magnus adulescentium numerus, ad disciplinam ediscendam, concurrit magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt et, si quod est facinus admissum, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, ipsi decernunt. Si quis, aut privatus aut populus, eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos gravissima est. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, ab his omnes decedunt, aditum sermonemque eorum defugiunt ne quid ex contagione incommodi accipiant. His autem druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo, qui ex reliquis excellit dignitate succedit,aut,si sunt pares plures, suffragio druidum adlegitur
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/27392

[biancafarfalla] - [2013-04-19 16:43:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile