banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'ultima avventura di Ulisse
Pagina 321 Numero 550

Post Troiae excidium, ex tota Ulixis classe navis una ad Herculis columnas pervenerat, in extremis orbis regionibus: qua in nave erant Ulixes, senex sed adhuc validus, et aliquot eius contubernales, qui omnibus eventibus, laetis et tristibus, in illius viri vita, interfuerant. Cum navis in gnoto litore constitisset, Ulixes haec verba ante comites suos pronuntiavit: «Amici, qui mecum Troiano bello et gravissimis fluctuum periculis superfuistis, cui vitam in otio inerti degere prodest? Eia!, animo este forti et corde intrepido, ut arcana atque occulta cognoscere possimus, quae rerum natura ultra fretum hoc nobis servavit! Di mihi vobisque adsint in tanto incepto!». Ulixis incitamento comites non defuerunt verbaque eius comprobaverunt: penitus enim cognoscebant quanta inesset sapientia in eius animo: ideo illa Ithacensium navis, prima, ignotas Atlantici oceani undas operuit. Sed post non multos dies, vehementissimus aquarum gurges navem absorbuit: nemo superfuit. Nimia audacia infelicibus nautis obfuerat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/2710
[degiovfe] - [2017-06-15 19:54:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!