I Galli a Roma

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Galli a Roma

Cum Galli manus cum Romanis ad flumen Alliam conseruerunt, legiones Romanae barbarorum impetum non sustinuerunt atque, cum ad ripam Tiberis totum sinistrum cornu defugeret, magna caedes fuit: nam multos imperitos aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites; maxima tamen pars incolumis Veios perfugit. Ab dextero cornu quod procul a flumine erat, Romam omnes petiere et in arcem confugerunt, portis urbis immo patentibus (tanta fuit omnibus amentia!). Gallos quoque velunt stupentes miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pavore primum steterunt, velut ignari improvisae faustissimae sibi rei; deinde insidias timuerunt; postremo cadaverum spolia legerunt armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervaverunt; tum demum, cum nihil usquam hostile cernerent, itineri se commiserunt; haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Cum non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris viderent, aliud miraculum eos sustinuit. Interea, Romanis pavor ingens fuit, sed statim illi animos receperunt. Ut urbem defenderent, iussu senatus, omnes viri ad arma apti in arcem convenerunt; senes autem, mulieres et pueri urbem deseruerunt et in propinquos vicos confugerunt. Postridie, cum barbari impetum fecerunt, patrem domorum diripuerunt, partem deleverunt aut incenderunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26979

[mastra] - [2013-01-18 04:20:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile