banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Annibale riceve da Filippo l'offerta di alleanza
Pagina 256 Numero 3

 Anno quarto postquam Hannibal in Italiam pervenit, M. Claudius Marcellus consul a senatu missus est pugnaturus contra Hannibalem apud Nolam, Campaniae urbem. Nam Hannibal iam multas Romanorum civitates per Apuliam, Calabriam, Bruttios occupaverat multasque alias occupaturus erat. Interdum etiam Philippus, Macedonum rex, ad Hannibalem legatos miserat auxilium contra Romanos promissurus, si (= se) Hannibal post Romam deletam auxilium contra Graecos Philippo tulisset (= avesse portato): Graeci enim contra Philippum bellum suscepturi erant ( da suspicio, intraprendere, composto di capio) ad libertatem vindicandam (= per recuperare la libertà). Postquam Philippi legati capti sunt et res a Romanis cognita est, senatus ad Philippum in Macedoniam M. Valerium Laevinum misit, qui cum rege de societate egit. Postea, quia Sardinia quoque, ab Hannibale sollicitata, Romanos deseruerat, in insulam missus est. T. Manlius Torquatus, qui controversiis compositis rursus in Romanorum potestatem Sardiniam redegit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26857
[silly] - [2013-01-07 15:20:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!