banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
De Romanorum senatu
Pagina 226 Numero 1

 Romulus, postquam urbem condidit, centum ex senioribus (= i più anziani) civibus legit, quos senatores appellavit propter senectutem. Senatorum consilio auxilioque regnavit atque omnia egit. Senatorum numerus prope idem (= quasi identico) fuit sub aliis regibus Romanis, sed post reges exactos, cum res publica instituta est, senatorum numerus auctus est, quod viri qui summos magistratus, id est (= cioè) quaesturam, aedilitatem, plebis tribunatum, praeturam, censuram et consulatum, gesserant iure senatores fiebant (= diventavano). Senatores etiam patres appellabantur, quia et in secundis et in adversis rebus rei publicae tutores ac defensores putabantur. Antiquis temporibus senatus tantum ex patriciis constabat; sed, postquam magistratus, qui aditum ad senatum dabant, etiam plebi patuerunt, plebei quoque senatores facti sunt (= divennero). Senatus de rei publicae rationibus (= conti, bilancio), de bello, de pace, de foederibus et de multis aliis rebus deliberabat; de legibus agebat (= discuteva), consilia magistratibus dabat, provinciarum praefectos eligebat et in rei publicae discrimine dictatorem nominabat. Cum Roma in magno periculo fuit, servata est non solum civium constantia, sociorum fide et exercituum virtute sed etiam auctoritate atque prudentia senatus.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26837
[silly] - [2013-01-06 11:53:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!