Un affetto interessato


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un affetto interessato

Dion Syracusanum, nobili genere natus, intimus erat Dionysio priori, neque minus propter mores quam affinitatem. Eum enim taedebat dionysii crudelitatis, tamen eum salvum esse studebat propter necessitudinem: nam tyrannus Aristomachen, sororem dionis, uxorem duxerat. Dionysius igitur Dionis consilio multum movebatur: legationes vero omnes, quae essent illustriores, per Dionem administrabantur, quas quidem ille diligenter obeundo, fedeliter administrando crudelissimum nomen tyranni humanitate sua tegebat. hunc a Dionyso missum Carthaginienses sic suspexerunt, ut neminem umquam lingua graeca loquentem magis sint admirati. neque tamen haec Dionysium fugiebant, qui sentiebat quam iuvaret ille imperium suum. quo fiebat ut huic uni maxime indulgeret neque eum secus ac filium diligeret. Cum autem tyrannus in morbum incidisset, quaesivit a medicis Dion quem ad mordum se haberat, simuilque eos rogavit, si forte maiori periculo esset, ut se certiorem facerent: volebat enim cum eo colloqui de partiendo regno. sed medici id Dionysii filium non celaverunt, qui, ne agendi esset Dioni potestas, patri soporem dare medicos coegit. Quo sumpto, ut somno sopitus, Dionysius diem obiit supremum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26832

[darkshines] - [2013-01-06 11:01:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile