Admeto e Alcesti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Admeto e Alcesti

Iuppiter Apollinem superbia sua punivit:eum,ut servum, pater deorum ad regem Admetum in Thessaliam misit, ubi, ut pastor,deus greges regias agebat. Rex naturam divinam Apollinis ignorabat sed eum humane tractabat et dicebat se hospitem in amicorum numero habere. Uno post anno, Iuppiter filium e servitute liberavit et is regi Admeto amicitiam sempiternam promisit. Postea Admetus Alcestis amore exarsit sed virginis pater, Pelias, filiam in matrimonium promisit ei soli qui(=che,nom. m. sing.)iugum leoni una cum apro imposuerit(=avesse imposto). Nullus procus feras adiungere valuit. Admetus solus, auxilio Apollinis,bestias domuit et Alcestim uxorem duxit(=sposare). Tunc alterum donum Apollo Admeto dedit:cum Mors ei appropinquabit, rex fatum vitabit, si pro es (=se al suo posto) familiaris vel amicus mortem petet. Post paucos annos (Admetus Alcestisque iuvenes erant et mutuo amore ardebant), rex Admetus mortem suas praesensit. A patre opem imploravit, sed is, quamvis senex, tamen vitam nimis amabat et auxilium suum filio denegavit. Admeti preces mater quoque sprevit.Iam Admetus in sua sorte quiescebat,sed Alcestis,propter aius amorem, tacita, mortem sibi dedit. Maestus Admetus de immatura fine dilectae uxoris deploravit eiusque funus parari iussit. Fortuito Hercules in regiam incidit: hospites sacri erant, quare Admetus putavit se hospiti magnificum convivium parare debere.In concicio,tamen,hercules eum adflictum ac tristem vidit,tum Admetum de maerore suo interrogavit. Denique Admetus eum de Alcestis morte docuit. Statim Hercules ad Inferos descendit et mulierem eius,Proserpinae auxilio, liberavit. Nam etiam reginam Inferorum magnus Alcestis coniugalis amor commovit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26757

[darkshines] - [2013-01-02 13:19:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile