banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gaio Fabrizio, generale Romano, rifiuta il denaro dei Sanniti
Pagina 281 Numero 15

Iulius Hyginus in libro sexto "De vita rebusque inlustrium virorum" legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et obtulisse dono grandem pecuniam oravisseque ut acciperet atque dixisse Samnites id facere, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri pro amplitudine dignitateque eius. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et, infra deinceps, ad nares et ad os et ad gulam atque inde ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: Dum illis omnibus membris, quae attigi, obsistere et imperare possum, nihil mihi deerit; propterea pecuniam, quae mihi usui non est, non accipio.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26678
[silly] - [2012-12-27 13:57:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!