banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'infelice storia di Medea

Medea, Aeetae et Idyiae filia, ex Iasone filios Mermerum et Pheretem procreavit et cum his magna cum concordia diu vixit. Sed Iasoni multi obiciebant hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon, Menoeci filius, rex Corinthius, filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea, postquam vidit se tanta contumelia esse affectam, ira arsit et coronam ex venenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit novercae dare. Creonti filia munus accepit et statim cum patre conflagravit. Medea, ubi regiam ardere vidit, natos suos interfecit et profugit a Corintho. Corintho exul, Athenas ad Aegeum Pandionis filium devenit in hospitium eique nupsit; ex eo natus est Medus. Sed omnes putabant eam veneficam sceleratamque esse. Tunc iterum in exilium ivit, et ab Athenis Colchos pervenit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26590
[silly] - [2012-12-14 17:57:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!