banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una profezia avveratasi

Huius anni principio Publius Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum Marcus Sempronius Tuditanus est cooptatus et Caius Servilius Geminus pontifex maximus est creatus.
Publii Licinii funeris causa visceratio data est et gladiatores centum et viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti sunt; post ludos epulum sollemne factum est. In quo, cum toto foro triclinia strata essent, tempestas, cum magnis imbribus coorta, coegit plerosque tabernacula statuere in foro ad triclinia tegenda; eadem tabernacula, cum paulo post undique disserenasset, sublata sunt.
Defunctos inde vulgus ferebat Romanos oraculo, quod inter fatalia vates cecinissent: necesse esse tabernacula in foro statui.
Cum vero sanguine per biduum pluisset in area Vulcani, altera religio iniecta est et per decemviros supplicatio indicta est eius prodigii expiandi causa.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26563
[mastra] - [2012-12-15 05:26:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!