banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Donato, grammatico del IV secolo, spiega così i pronomi
Pagina 433 Numero 1

Pronomen quid est? Pars orationis pro nomine posita. Pronomini quot accidentes (=categorie) sunt? Sex. Quae? Qualitas, genus, numerus, figura, persona, casus. In quo est qualitas pronominum? Bipertita est: aut enim finita sunt pronomina aut indefinita. Quae sunt finita? Quae recipiunt personas, ut ego, tu, ille. Quae sunt indefinita? Quae non recipiunt personas, ut aliquis, aliqua, aliquod. Genera pronominum quae sunt? Eadem nominum: masculinum, ut qui, femininum, ut quae, neutrum, ut quod. Sunt etiam qui unum genus habent, ut ego et tu. Numeri pronominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic, pluralis, ut hi. Figurae pronominum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut quis, composita, ut quisquis. Personae pronominum quot sunt? tres. Quae? Prima, ut ego, secunda, ut tu, tertia, ut ille. Casus item pronominum quot sunt? Sex, quemadmodum nominum.
Elio Donato


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26496
[silly] - [2012-12-27 13:14:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!