banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Considerazioni sull'amicizia.
Pagina 243 Numero 8

 Amicitiae iudicandae sunt («sono da giudicare») cum aetas corroborata et iam confirmata est, nec, si quis («qualcuno») iuvenis venationis aut pilae studiosus fuit, semper diligere debet quos, eodem («medesimo», abl.) studio praeditos, tum diligebat. Aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia afferunt, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; ob nullam aliam causam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod morum studiorumque distantia tanta est inter eos, quanta potest esse. Recte etiam hoc praecipi potest in amicitiis: intemperata benevolentia ne impediat («non impedisca ») magnas utilitates amicorum. Nec enim Troiam Neoptolemus capere potuisset («avrebbe potuto»), si audivisset («avesse ascoltato») Lycomedem, qui multis cum lacrimis iter suum impedire volebat. Et saepe incidunt magnae res, quae discidium ab amicis imponunt; et is qui eas impedire vult, quod amici desiderium non fert, infirmus est mollisque et ob eam causam in amicitia iniustus.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26453
[silly] - [2012-11-13 10:17:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!