Troia Capta - Anchises

Latino

Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Troia Capta - Anchises

 At tum primum saevus horror Aeneam perfudit: nam cum regem senem ex crudeli vulnere morientem videret, venit ei in mentem ipsius pater senex Anchises et uxor Creusa et parvus filius Ascanius, quos solos domi deseruerat. Tum subito mater Venus, in luce pura per noctem fulgens, filio se videndam obtulit eique suasit ut celeriter domum ad suos fugeret, simulque promisit se ipsam filium tutum ad limen domus patriae ducturam esse. Aeneas igitur descendit ac ducente dea inter flammas et hostes elapsus est: neque tela neque flammae ei nocuerunt.
Ubi iam ad antiquam domum patriam pervenit, Anchises pater, quem primum in altos montes portare volebat, ex patria capta fugere recusavit. "Vos quibus integrae sunt vires" ait, "vos capite fugam! Di caelestes, si me vitam producere voluissent, hanc patriam mihi servavissent. Nolo urbi captae superesse. Ipse mea manu mortem inveniam!" Talia dicens fixus eodem loco haerebat, dum filius et parvus nepos omnisque domus multis cum lacrimis ei suadent 'ne omnes suos secum perderet!'
Aeneas vero, rursus armis sumptis, "Mene putas" inquit "te relicto pedem hinc efferre posse? Si tibi certum est Troiae periturae te tuosque adderre, patet ianua morti: iam aderit Pyrrhus sanguine Priami cruentus, qui filium coram patre, tum patrem ipsum ad aram obtruncavit! - Num ideo, mater carissima, per tela, per ignes me eripuisti, ut hostem in mediis aedibus, ut Ascanium puerum et patrem meum uxoremque alterum in alterius sanguine trucidatos cernam?
Arma viri, ferte arma! Vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais! Sinite instaurata revisam
proelia! Numquam omnes hodie moriemur inulti!"
Sed coniunx pedes viri abeuntis complexa in limine haerebat parvumque Iulum patri ostendebat:
"Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum!"
Talia exclamans omnem domum gemitu complebat - cum subito mirabile prodigium visum est: namque inter manus maestorum parentum lumen in summo Iulii capite apparuit, neque flamma puero nocebat! Parentes pavidi ignem aqua restinguere properant; at pater Anchises laetus Iovem invocat, subitosque fragore a laeva tonat, et simul stella de caelo lapsa multa cum luce per tenebras currit. Quae cum, quasi viam monstrans, post montem Idam occidisset, Anchises manus ad caelum tendens deos sic alloquitur:
"Iam iam nulla mora est, sequor et qua ducitis adsum, di patrii! Servate domum, servate nepotem! ...
Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso."
Tum Aeneas, cum iam strepitus flammarum propius audiretur, "Ergo, care pater" inquit, "in umeros meos te imponam; ipse te portabo, nec mihi grave erit hoc onus. Parvum Iulum mecum ducam, et Creusa vestigia nostra sequetur. Vos, famuli, haec quae dicam animadvertite: extra urbem est tumulus et vetus templum Cereris, in eum locum omnes conveniemus. Tu, pater, cape sacra manu et deos Penates! Neque enim mihi fas est res sacras tangere priusquam manus caede cruentas flumine vivo lavero."
da Virgilio

Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26273

[darkshines] - [2012-04-27 13:35:58]

[biancafarfalla] - [2012-10-02 17:03:00]

[silvana] - [2012-10-02 22:57:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile