Post Tullum Hostilium Ancus Marcius, Numae ex filia nepos suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, quod urbi coniunxit ponte Sublicio, tum primum in Tiberi facto; ad terrorem hominum scelestorum etiam carcerem aedificavit; apud ostium Tiberis supra mare novam urbem condidit,quae nomen Ostiae accepit. Deinde regnum Tarquinius Priscus suscepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae inchoavit,quem postea L.Tarquinius Superbus perfecit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent. Praeterea Sabinos vicit et non parum agrorum urbis Romae territorio iunxit, primusque triumphans urbem intravit.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/2626[degiovfe] - [2019-06-23 19:44:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!