Perché Romolo non fondò Roma sul Mare?


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Perché Romolo non fondò Roma sul Mare?

Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ad Tiberim exponi iussus esse; cum esset silvestris lupae uberibus sustentatus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, cum adolevit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitit, ut omnes qui tumeos agros ubi hodie est haec urbs incolebant, aequo animo illi libenterque parerent. Deinde Amulium regem interemisse fertur et novam urbem condidisse. Noluit ad mare eam condere: ei enim non opportunissimi esse videbantur situs maritimi urbibus eis quae ad spem diuturnitatis atque imperii conderetur, quod urbes maritimae non solum multis periculis sed etiam caecis oppositae sunt: maritimus enim et navalis hostis adesse potest ante quam quisquam eum venturum esse suspicari queat, nec vero cum venit intelligi potest qui sit aut unde veiat aut etiam quid velit; denique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit discerni ac iudicari potest.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26232

[biancafarfalla] - [2012-09-24 18:19:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile