Polemica antidivinatoria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Polemica antidivinatoria

Perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent nec ii quidem contemptissimi sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum licentiae nisi Carneades restitisset haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est non quod eos maxume contemnamus sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere ea probare quae simillima veri videantur conferre causas et quid in quamque sententiam dici possit expromere nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos si tibi Quinte frater placebit quam saepissime utemur." "Mihi vero" inquit ille "nihil potest esse iucundius."
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26231

[biancafarfalla] - [2012-09-24 19:01:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile