banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il vero sapiente
Pagina 331 Numero 18

Quam gravis, quam magnifica, quam constans est persona sapientis! Qui, cum ratio docuerit id esse solum bonum, quod honestum esset, necesse est semper sit beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. Rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi ("dittatore") quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui, nisi eguisset, numquam Euphraten, nulla belli causa, transire voluisset. Recte etiam pulcher appellabitur - animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis -, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, ut tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit. Quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26106
[silly] - [2012-09-02 15:44:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!