Tiberio succede ad Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tiberio succede ad Augusto

Gravescere valetudo Augusti, et quidam scelus Liviae uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante menses Augustum, comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum esse ad visendum Agrippam; multae illic utrimque lacrimae et signa caritatis et spes fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae. Neque multo post, extincto Maximo, dubium an quaesita morte ("non si sa per morte procurata"), auditi sunt in funere eius gemitus Marciae, semet incusantis quod causa exitii marito fuisset. Utcumque se ea res habuit, Tiberius, vixdum ingressus Illyricum, properis matris litteris accitur; neque satis conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. Acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec, provisis rebus quae tempus monebat, simul excessisse Augustum et rerum potiri Tiberium fama eadem tulit.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/26105

[mastra] - [2013-08-23 20:04:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile